Pages

Saturday, October 27, 2012

TE DEUM

See this link: The Best and Most Important Online Catholic Books

Te Deum laudámus: te Dóminum confitémur.
Te aetérnum Patrem omnis terra venerátur.
Tibi omnes Angeli, tibi Caeli, et univérsae Potestátes:
Tibi Chérubim et Séraphim incessábili voce proclámant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt caeli et terra majestátis glóriae tuae.
Te gloriósus Apostolórum chorus,
Te Prophetárum laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus laudat exércitus.
Te per orbem terrárum sancta confitétur Ecclésia,
Patrem imménsae majestátis:
Venerándum tuum verum et únicum Filium:
Sanctum quoque Paráclitum Spiritum.
Tu Rex glóriae, Christe.
Tu Patris sempitérnus es Filius,
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem,
non horruisti Virginis úterum.
Tu, devicto mortis acúleo,
aperuisti credéntibus regna caelórum.
Tu ad déxteram, Dei sedes, in glória Patris.
Judex créderis esse ventúrus.
Te ergo quáesumus, tuis fámulis súbveni,
quos pretióso sánguine redemisti.
Aetérni fac cum Sanctis tuis in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum,
Dómine, et bénedic hereditáti tuae.
Et rege eos, et extólle illos usque in aetérnum.
Per singulos dies benedicimus te;
Et laudámus nomen tuum in sáeculum, et in sáeculum sáeculi.
Dignáre, Dómine, die isto sine peccáto nos custodire.
Miserére nostri.
Fiat misericórdia tua,
Dómine, super nos,
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi:
non confúndar in aetérnum.

V. Benedicámus Patrem, et Filium, cum Sancto Spiritu.
R. Laudémus, et super exaltémus eum in sáecula.
V. Benedictus es, Dómine, in firmaménto caeli.
R. Et laudábilis, et gloriósus, et superexltátus in sáecula.

V. Dómine, exáudis oratiónem mean.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Dóminus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Orémus.

Deus, cujus misericórdiae non est númerus,
et bonitátis infinitus est thesáuus;
piissimae majestáti tuae pro collátis donis grátias ágimus,
tuam semper cleméntiam exorántes;
ut, qui peténtibus postuláta concédis,
eósdem non déserens, ad práemia futúra dispónas.
Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

No comments:

Post a Comment