Quae sub his figúris vere látitas:
Tibi se cor meum totum súbjicit,
Quia te contémplans totum déficit.
Visus, tactus, gustus in te fállitur,
Sed auditu solo tuto créditur;
Credo quidquid dixit Dei Filius:
Nil hoc verbo veritátis vérius.
In cruce latébat sola Déitas,
At hic latet simul et humánitas:
Ambo tamen credens atque cónfitens;
Peto quod petivit latro paénitens.
Plagas, sicut Thomas, non intúeor,
Deum tamen meum te confiteor:
Fac me tibi semper magis crédere,
In te spem habére, te diligere.
O memoriále mortis Dómini,
Panis vivus, vitam praestans hómini,
Praesta meae menti de te vivere,
Et te illi semper dulce sápere.
Pie pellicáne, Jesu Dómine,
Me immúndum munda tuo sánguine:
Cujus una stilla salvum fácere.
Totom mundum quit ab omni scélere.
Jesu, quem velátum nunc aspicio,
Oro fiat illud quod tam sitio:
Ut te reveláta cernens fácie,
Visu sim beátus tuae glóriae.
Amen.
No comments:
Post a Comment